# Operum farragines duae 1.8.2.1-40

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VII. AMOR PHILOTAE ET NARCISSI, lines 1.8.2.1-1.8.2.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.8.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.8.2.1

Philotas. Menalcas. Narcissus.
QUo senior, quo vertis iter? quae causa Menalca
Tam procul a propriis te cogit ovilibus, ede?
Cernis ab uberibus raptum lactentibus haedum,
Quem porto his umeris venum laturus in urbem,
Exemi modici partem gregis, unde repenso
Commoda pignoribus miseris alimenta reportem.
Ah miserum si te tam frivola cogit egestas,
Ut nisi de gregibus non sint alimenta Menalcae.
Unde alias? vel quae sit honestior inter agrestes
Vivendi ratio? vel quo tibi cura peculi
De quo vel nequeas, vel nolis esse Philota?
De grege vivo equidem, sed non ita semper egentem
Deprendit fortuna, ut opus sit vendere, verum
Congero quod totum possit satis esse per annum:
Caseolos butyrumque boni duo maxima lactis
Commoda, quod nullo defit mihi tempore, non cum
Aut aestas venit, Autumnusve, aut bruma nivalis.
Vos quibus innumerae tondent virgulta capellae
Longaque sectilibus pascunt armenta viretis
Talia forte decent, et talia forte potestis:
Nos inopes pecorumque et multi ruris egeni
Quae curis careant omnes vivemus in horas.
Quid si forte cibum fallax fortuna negarit?
Nos quoque qui steriles pascit pecus omne per agros.
Vera quidem, sed magna nimis, vel tale volebam,
Quale sonare solent pullatae saepe cathedrae.
Longe alia est ratio, longe maiora volebam
Dicere, si posito simul hic assederis haedo.
Ergo quid ambages nectis? quid in ista Menalcam
Nolentem trahis? et coepto deludis inani?
Quin mihi quod dicturus eras ab origine prima
Hinc aperis, cupidumque animi non fallis amicum.
Accipe daque fidem, nam te sapientior aetas
Induit aspersis albentem tempora canis,
Quod loquor haesurum tacito sub corde, nec umquam
Venturum patulas populi fallacis ad aures
Pone metum, neque dissimula, sed pectore toto
Prome animum, feret haec aliquam tibi forte salutem
Fabula, namque animo, ne sanum finge, laboras.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
