# Operum farragines duae 1.8.2.41-85

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLlia XVII. iam tertium ab auctore summa, HELII EOBANI HESSI BUCOLICORUM IDYLLION VII. AMOR PHILOTAE ET NARCISSI, lines 1.8.2.41-1.8.2.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.8.2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/1.8.2.41

Et nisi me fallunt vitae spatia acta prioris,
Et tua conveniens ludis iuvenilibus aetas,
Morbus, quo langues, amor est, hac febre laboras.
Quandoquidem sentis, nec me tibi vera fateri
Nec pudet his multo peiores edere flammas.
Ergo cura eadem pastores conficit omnes,
Verum age solifugae postquam successimus umbrae
Quis tandem ignis habet? quae te nam cura Philota?
Quis te pastor adhuc peioribus ignibus arsit?
Solus eram baculoque gregem connixus acerno
Servabam, viridis pascentem in margine ripae.
Iamque adeo nemus intraram, quod cernis opacis
Umbrosum arboribus iuxta, dumque omnia visu
Perlustro, notique sequor vestigia fontis:
Ecce tibi, haud magnum dictu, miserabile visu,
Ad fontem longos noster Narcissus amores
Deflebat, niveam quibus ille Philantida nuper
Fastibus, ardentem misere, despexerit, et nunc
Quam male despectos in se converterit ignes
Dum rogo maeroris causam, nihil ille, sed amens
Centenam loquitur, solamque Philantida clamat.
Hinc mea Callirhoe subiit mihi, me quoque tali
Fixit amor iaculo, nec tu me laeta videbis
Amplius arguta meditari carmina buxo,
Aut teretes calamos, aut molles nectere iuncos,
Ni detur quod amo, laetam sperare senectam
Non erit, insano, satis est, servimus amori.
Ambo aetate pares pueri studioque canendi,
Quo vos fata trahunt? quid te Narcisse Philantis?
Quid te Callirhoe blando levis ore Philota
Mortis ad exitium vivum rapit? ergone tandem
Una homini totos occludit femina sensus?
Quin potius notum mecum descendis ad amnem,
Etiam sol medium caeli transcendit, et axem
Fert medio temone, gregem ducemus aquatum.
Perge, sequar, sitit hic etiam quem ducimus haedum
Ite meae pecudes liquidum potabitis amnem,
Me coquit interea sitis altera, qualis ab unda
Non queat exstingui si totum Nerea potem.
Eheu quam fortes urunt mea pectora flammae.
Siste pedem, nisi me nutantia lumina fallunt,
Nec fallunt, sedet ecce sedet Narcissus in umbra
Aeriae Platani noti tibi fontis ad undam:
O salve Narcisse, quid haec tam sola frequentas
Avia? convictusque fugis commercia nostri?

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
