# Operum farragines duae 10-2

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10-2

Quod mihi permittis sub prandia carmen …
Mittere sub cenam mi Ioachime velis.
Et nisi te cupidum teneat bellissima coniunx
A cena saturis ventre gulaque veni.
Hoc rogat ille tibi cognominis improbus infans,
Qui nisi tu venias, vagiet immodice.
Sic tibi salva domi maneat pulcherrima coniunx
Quae prope te solo coniuge digna fuit.
FUnde merum, Geniumque voca Veneremque maritam
Concelebra, nardo tingere, sparge rosas.
Abice quicquid habes quod mordeat, indue quicquid
Laetitiae moveat gaudia plena novae.
Cur ita? nam te ipsum tibi mittimus ecce renatum,
Numquid erat nasci te vetuisse mori?

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
