Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10-3
Unproofread scanNot analysed yet
DIscolor errantis si te iuvat area pugnae
Et posito praefers lignea regna mero
Care salutatum nostros Ioachime penates
Post tibi quam fuerint prandia sumpta, veni
Namque aderunt quos tu non dedigneris amicos
Si, quod habes, quicquam pectoris huius habes.
QUid prodest venisse eadem sub moenia, si te
Non datur optata conditione frui?
Sic sitit et medias, quisquis fuit ille, per undas
Esurit, et frustra quas tenet ambit opes.
Non habiture igitur faciles Ioachime puellas
Perge tibi natas spernere Pieridas.
IAm non aucupio sequor avia stultus inani
Ruraque brumali semiperusta gelu
Nam quia te totiens frustra venisse dolebam
Iam totis statuo solibus esse domi.
NUper ut abstulerat tibi me punita voluptas
Languentem fuerat deseruisse pudor
Nunc cum reddiderit tibi me reparata voluptas
Sit rogo sanatum deseruisse pudor.