# Operum farragines duae 10-4

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10-4

Obvius a cena Plutarchus venit eunti
A Plini tenebris ad Cicerones opes
Dum cupio iniecta properantem voce morari
Inceptum fallax alea rupit opus
I nunc nostra tuis … confer …
Qui tamen hoc casu ne moriantur ades.
Daedalon aereas sumpsisse et Pegason alas
Vix habet exiguam fabula nota fidem
At bovis effigiem qui Lucae fecit et alas
Credimus audaces non habuisse manus?
Insolitas tantum volucres finxere poetae
Ex homine ille bovem, de bove fecit avem.
Quo quia tu gaudes Divo cognomine Luca
Sume tuo capiti cornua taurus eris.
Festa sui celebrans cognominis otia Lucas
De lacubus captam putribus emit avem
Scilicet hoc volucrem veneratus nomine Lucam
Oblitus credo quem colit esse bovem
Rectius altivagum celebrasses corpore Lucam
Non avis exiguae, sed bovis eximii.
Quae fuerant nobis asininae credita pelli
An tibi sunt Luca credita scripta parum
Sive quod est asini … ore loquutus
Ista parum possunt scripta placere tibi
Commoda ceu quoniam non legeris otia nactus
Seu quia dissimulas lecta fuisse tibi
Quicquid id est vel adhuc Asininas inspice chartas
Quodque iubent illae perfice, sanus eris.
Iuris Holoander novus instaurator adempti
Cuius in haec revocas tempora nostra decus
Si tamen hesternae quod es inter pocula cenae
Pollicitus, memorem non pudet esse, veni,
Non quia sis fulgentem opibus visurus amicum
Sed potius Musae pauperis inferias.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
