# Operum farragines duae 10.0

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.0
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.0

IOACHIMO CAMERARIO VIRO DOCTISSIMO AMICO SUMMO SUO, EOBANUS Hessus Salutem dicit CUM TOTUS HIC LIBER carissime Ioachime, paucissimis exceptis, tuus sit, et tam titulo quam argumento tibi debeatur, quid opus erat ut eum iterum tibi dedicarem longiore epistola? cum per singula capitum lemmata iam dedicatum et commendatum satis habeas. Sed video morem etiam hunc veteribus, vel illis certe qui vere veteribus proximi fuerunt non displicuisse ut epigrammata et silvas suas epistolis tamen vel amicus vel posteritati commendarent. Et quoniam semel constitueram sub singulorum patrociniis hos libros emittere, hunc tibi qui ordine ut vides, quintus est, tuendum committere volui, ea maxime fiducia fretus, quod satis intelligebam non sine ingenti pudore eius te patrocinium posse deferere, cum et totus ad te et tecum scriptus, et tantum non domi tuae natus sit. Consilii mei rationem breviter habes indicatam, superest ut librum tibi nominatim etiam per epistolam dedicatum et velut iterum commendatum eo suscipias animo, quo ad te, etiam ante quam tibi inscriberetur, est perscriptus, quod si facis, satis te patrocinii et mihi et libro exhibuisse existimabis Vale. Norinbergae. Mense Martio. M. D. XXXIII.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
