# Operum farragines duae 10.1

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, Poem 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.1

NIMIS THEATRIS nate frequentibus
Et inquietis fluctibus urbium
Non ante Musarum recessus
Respicis, aut subiisse quaeris,
Quam te remissis alea lusibus
Damnosa liquit, cur tua Gratiae
Sic alligant caris amicis
Pectora, ut invideant poetae,
Ut rusticano et prorsus inutili
Sic te secuto? sed quia non potes
Vacare nobis, quod relictum est
Temporis, hoc sine te exigemus.
Quando id necesse est, non tamen improbe
Nec forte frustra, nam mihi cum lucro
Numquam recedentes camenae
Tempora non onerosa fallent
Tu non pudendis lusibus interim
Curas remittes, verum aliae manent
Curae quibus te sauciatum
Lege Venus merita domabit
Heu quanta molli pectore vulnera.
Sensure, quantis ignibus a miser
Urere, quis te liberatum
Expediet gravibus catenis.
Tunc te vocantem numen Apollinis
Apollo spernet, tunc ego te gravi
Fato laborantem videbo
Laetus et auxilium negabo.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
