Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AENIGMATA QUAEDAM IOACHIMO proposita
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.10
Unproofread scanNot analysed yet
Matris Deorum sanguine,
Mater Minervae debria
Ex matre crebro fit pater.
Ardente spuma si linas
Terrae peremptum fomitem
Incendet orbem protinus.
Pyrrhae tenacis filii
Reddunt coacti semina,
Quae praeter ipsos omnia
Vi praevalenti conterunt.
Quis esse quaeso te potest,
Qui cum pepedit maxime,
Et minxerit longissime
Matrem levat rectissime?
Caelum tulit Tyrinthius
Agenoris caeli patrem,
Quis hunc et hanc, hoc, omnia?
Quaedam libidinosa anus et ebria
Vultuque deformissimo.
Sapientibus pulcherrima consilia expedit.
Si consulatur dextere.