Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM, ITEM VARIE MIXTUM carmen quo ipsum ad cenam invitat.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.12
Unproofread scanNot analysed yet
Seu te Ioachime tenaces
Exercent curae, atque morantur
Seu te laeta remissis,
Fortunae otia flatibus,
Debebis nihilo minus
Huius diei ad vesperam
Te nobis haud quaquam negare,
Cenae frugalis hospitem
Quam dabimus tibi cum reliquis,
Paucis sed electis amicis
Haud quaquam similem tuae
Quam tu dedisti nuper ebriam
Sumptibus eximiis.
Illa nobis namque desunt omnia
Dona, quae convivia possunt facere splendida.
Verum animus non deest liberrimus,
Liberalissimusque quod si copiae
Desint, ipse sibi satis est,
Omnibus atque bonis.
Quid ergo restat.
Nisi ut ipse venias
Aderunt alii quoque quos amas tu maxime
Sed sine coniugibus.
Nam mihi cum mulierculis
Non ita belle convenit.
Quam tecum, et similibus tui
Ergo age mi bone Comice,
Mi lyrice, mi Melice argutissime
Ad quartam venias precor:
Coenula namque diutius
Nostra differri nequit.
Sed ut hoc etiam scias
Cena inempta te manet,
At vina non gratis bibes
Nam nos de fundo paupere
Vilia dona damus.