# Operum farragines duae 10.13

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM OSTENDIT SE NON POSSE solvere proposita aenigmata.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.13

NUnc ergo te rogo per improbissima
Quae me enecant aenigmata.
Quis est amicus ille de communibus?
Quae dona misit Lypsia?
Quae nam volucris illa Paeonis tibi est?
Quae dulce Musarum melos
Cantare possit affulgente spe lucri?
Quae frons sit isthaec rutea?
Quae nam corona? quis arcus? Et quae linea?
Quis est ferox istic Leo?
Qui sunt bis octo, quos mihi tu nominas?
Quae causa vitae? quae vigor?
Demum quid illa habere ponderis queant
Quam scire totus gestio
Nam nulla nunc mihi tu afferre somnia
Videre, sed miracula
Rerumque portentosa monstra plurima
O Sphynges o aenigmata
Adeste Musae, adesto Apollo Delphice:
Huc o Sybillae virgines
Quin huc reditis universa protinus
Vatum priorum saecula
Et expeditis ista quae nos enecant
Plus quam stupenda aenigmata
At tu magis intricate quovis Oedipo
Quin ista solvis protinus
Quod si moraris ista monstra solvere
Dii te ligatum deferant
Extremam adusque littoris rubri plagam
Haec monstra ubi nascuntur tibi.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
