Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM DE LUDO SCACORUM a Vida poeta descripto.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.17
Unproofread scanNot analysed yet
Bella per instabilem plus quam socialia campum
Quadam tenus perlegimus.
Bella quidem belle, quisquis fuit ista peregit
Nec Vida vidit improbe,
Quam deceant faciles etiam sua praelia Musas
Divosque longe principes
Arcitenens magno quae cum Iove tractet Apollo
Tuque Argicida Mercuri
Iamque nec ingenii, nec in istas temporis artes
Quondam locati paenitet
Te quoque cui Phoebus cedat sub talibus armis
Non paenitere suspicor
Quas tibi nunc tanto solvam pro munere grates
Ioachime mi carissime
Sed tamen eximio Bilibaldo plura fatemur
Debere nos, huiusmodi
Pro merito, siquidem gratam dedit ille palaestram
Iam non latrocinantium
Magnorum superum sed suaviter ista gerentum
Musis amica praelia.