# Operum farragines duae 10.2

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM PETIT EXPLICARI propositum sibi aenigma.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.2

Quod nuper mihi discolore versu
Versu nec numero nec arte eodem
Versu nec pede compari, nec una
Multarum ratione linguarum
Constanti sibi lubricum toreuma
Misisti Ioachime non peregi
Inspectum satis, et tamen peregi
Inspectum minus, et satis peregi
Quamquam frivola quattuor diebus
Me pictura fefellit, et latebat
Sub veri specie litura fallax
Et deluserit artifex imago
Illunes oculos, et humidarum
Spisso pulvere nubium natantes
Nam qua purpura parte prominebat
Vix ductu mihi lineae recuruo
Depictae poterant satis notari
Quas furvae modo saepiae colores
Ceu caligine miscuere densa
Et nunc omnia mutuis ligabant
Sese amplexibus in caput recursu
Maeandris redeunte flexuosis
Heu qualis labyrinthus ille, quantis
Nos ambagibus impedivit, ille
Structura labor omnibus theatris
Sumptuosior implicatiorque
Irretitior omnibus molarum
Versuris, et euntium rotarum
Se vertente voluminum meatu
Tortuosior, erudite pictor
Tam depingere lubricum toreuma
Et versu simul erudite vates
Tam linguas quoque miscuisse plures
Musas mittere discolore vultu.
O doctissime mi poeta salve
Et nobis precor aequus esse pergas
Qui nec talibus utimur figuris
Nec tam possumus elegante Musa
Nec tam fallere discolore versu
Nec rescribere, iam ferente Phoebo
Rebus lumina, quale vos soletis
Seras scribere carmen ad lucernas.
Sed quo frivola Musa? quo vagaris?
Quo te proicis istius modi res
Consectata, et inutilem laborem?
Cum te vera domi negotiorum
Expectet series, et inquietam
Haud quaquam esse sinant, tibique reddi
Lusus Simichidae velim poetae?
Ergo quod superest roga poetam
Admirabilium iocationum
Ad nos ut veniat domique visat
Quos quaesiverit ante tot diebus
Nec dum invenerit, esse nunc quietos
Et cessare domi, nec evagari
Sicut nuper abire consueverint
In silvas, et in ebrias tabernas,
In pagos, et in abditos recessus
Haec dices mea Musa, dein redibis.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
