# Operum farragines duae 10.20

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM NON AGNOSCERE se laudes sibi ab ipso tributas.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.20

ERgo reductarum Phoebi Ioachime sororum
Iudice te, merito gloria nostra fuit.
Non agnosco equidem, tamen hos reverenter honores:
Amplector toto pectore, sicut habes.
Tu tamen hoc peccas nimia pietate, quod audes
Ponere te nobis inferiore gradu.
Ut tamen hoc nostro tribuam, quia credis, amori
Nonnihil uberius culta Thalia mihi est.
Idque quod esse parum fateor, praedivite fluxu
Ingenii superat vena beata tui
Et nisi me fallunt animi praesagia, in isto
Tu quoque si perges pulvere victor eris:
Nec tibi ductu opus est adeo, ne concipe, nostro:
Quae iuga te cupidum quaerere scribis, habes
Nec tibi mons gemina qui vertice sidera pulsat
Nec sacer ignotus fons pede factus equi
Omnia Musarum facili pede regna subisti
O humiles inter non habiture locum.
Desine me vanis obtundere laudibus istis
Ipse quibus longe dignior unus eras
Nos tibi, quod reliquum est, socialia plectra feremus
Lusuro resona carmina multa chely
Quae tamen, ut scribis, nulli meliora poetae
Quam quos blanda Venus iussit amare, canunt.
Quae tibi sic pulchris res est monstrata figuris
Non possis credi non ut amare mihi.
Qualia dum scribis quereris tibi deesse Camenas
Grate parum propriis o Ioachime bonis
Quae si forte mihi dicam placuisse videbor
Blandior, et nimio forsan amore rapi.
Viderit hoc sors ipsa, satis sibi conscia mens est,
Quae nisi iudicio non eget ipsa suo.
Blanda videbatur genialem gratia versum
Pingere, et in venis multa calere Venus.
Tam bona si dictat tibi carmina mater amorum
Quod facit, Euterpe est ista colenda tibi
Quam tibi sic facilem possis ut semper habere
Semper habe quod sic semper amare queas

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
