# Operum farragines duae 10.25

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM UT DATA CARMIna reddat.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.25

Si mea non tineas, chartarum damna, merentur.
Quem tibi commonstrant carmina trade viro
Neve morae ratio tibi longior ulla trahatur,
Hoc hodie pactum te soluisse velim.
Quod nisi praestiteris sua tempora littera perdet,
Et poterit credi falsa fuisse fides.
Non tamen ut mittas, sed ut ipse ea carmina reddas,
Te rogo, sique sinas ipse iubere, volo.
Maior enim nostris accedet gratia Musis,
Duxeris iniecta quas Ioachime manu.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
