# Operum farragines duae 10.29

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM RESPONDET quid sentiat de erudito quopiam hospite.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.29

CArminis Aufidii nimium studiose, requiris
Quis mihi sit visus quem tecum vidimus hospes
Dignus amicitia nostrane sit, accipe paucis
Quae multis a me verbis Ioachime petisti,
Quod libros Latiis nactum mihi scribis in oris.
Tam raros, tam non aliqua quantumlibet auri,
Merce rependendos magna, decus illud honesto,
Accedit titulo, velut a virtute trophaeum
Quod petitur: quid enim credas hoc munere dignos
Qui retrahant studiisque negent sua commoda rectis?
Hospitis inde tui mores, quantum unica nobis
Cena probare potest, ita sunt mihi ad omnia visi
Exacti momenta, boni, faciles, et honesti
Candorem prae se multum sine labe ferentes.
Lingua diserta satis, multa experientia rerum,
Ingenii splendor, studiorum multa supellex.
Et quid plura loquar? nec enim describere laudes
Illius institui, nec tu Ioachime volebas
Digni laude satis. Sed enim nec laudis avarum
Esse bonum decuit, nec plus quam prosit egentem.
Est aliquid transisse Alpes, ut scribis, et haec sunt,
Quae vere iactas temulentae insomnia Musae.
Nam si non animum mutant qui trans mare currunt,
Ut tuus ille canit, non plus tibi cognitus Alpis
Contulerit, quam visa Tagi praedivitis unda,
Nuper et Herculeo summato gurgite Gades.
Et mihi Sarmaticae Borealia regna paludes
Piscibus et plenas persaepe natasse lacunas.
Tu quoque vidisti subiectos Parrhasis ursae,
Et late populos, ad Baltica stagna colentes.
Quos tamen inde boni flores quae commoda fructus
Extulimus? me mille modis vidisse iacentes
Poenitet Arctoo sub sidere Sauromatarum
Hydropotas populos et terras fruge carentes
Crede mihi multis nocuit vidisse remotas
Orbe alio gentes: si paucis profuit autem
Ergone cuncta tibi subeunda pericula censes?
Et mala tot subeunda mari terraque ferenda?
Felicem quem parva domi res tuta, et honesto
Nomine parta manet: quod si illum divitis auget
Ingenii decus, et virtus, et gloria famae
Quis hunc Semideis, quibus hunc nam regibus aeques ?
Omnia quae tibi cum data sint Ioachime Deorum
Munere, cur alio gentes sub sole repostas
Cur aliena voles invisere regna? quid autem
Tam fragilis millena subire pericula vitae
Casibus expositae variis? cum te tua virtus
Parta labore tuo notum satis atque beatum
Contentum parvo faciat, magna ista potentis
Fortunae deridentem ludibria, quamquam
Quamquam o, sed paucis contingit adire Corinthum
Idem ait ille tuus, cuius quia verba stilumque
Consectaris, in hoc quoque consentire necesse est
Consilium, quo suadet ut otia tuta capessas
Non adeas gravibus commercia plena periclis:
Nam si vis, inquit, bene vivere, quod petis hic est.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
