# Operum farragines duae 10.30

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD EUNDEM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.30

Sic tibi sint faciles, ut sunt, in carmina Musae
Sic citharae nervis cedat Apollo tuo.
Sic habeant, ut habent, Charites tua pectora nudae
Sic tibi perpetuo constet amica Venus
Sic tibi quicquid habet locuples fortuna bonorum
Tandem non varia conferat omne manu
Si Ioachime meas non ire graveris ad aedes
Hoc tibi ut arripias quando vacabit iter.
Nec propriis studiis mea te curare relictis
Sed peto quod vacui temporis esse potest.
Nec tam saepe domi te convenisse decebat,
Curarum praestat iam satis illa tibi.
Et cupio et nequeo te convenisse frequenter
Hic animus cura fluctuat ancipiti.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
