# Operum farragines duae 10.36

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, SEBALDO HEIDO SUO LUDIMAGISTRO Sebaldino Norinbergae,. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.36

NOn quia cessarint iamdudum in mutua Musae
Carmina sive meae sive Sebalde tuae
Mutatam vereare fidem, nec credere debes
Tempus amicitiae dissoluisse vices
Sed tua quod verita est violati crimen amoris
Mansit in officio Musa benigna suo
Quae sic blanda fuit, sic ornatissima venit
Ut stupidum forma fecerit esse sua.
Adsere tam faciles Diis care Sebalde Camenas
Quas gravis est pulsas restituisse labor.
Nec dubita quin nostra fides tibi constet amorque
Dum sibi constabit Noridos urbis honor.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
