Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD OTHONEM CORBERUM SUUM.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.45
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tot abortivis celebrent te versibus Hessi
Non video cur non maximus esse queas
Qui licet exiguo sis corpore, fama Gigantem
Te facit, Hessorum quam tibi Musa dedit.
Alter carminibus, Rythmis te concinit alter
O celebrem multa te ratione virum
Debes ergo tuis, si te non paenitet, Hessis
Corporis et famae nomina magna tuae.
Sed tamen ex illis qui Regia sceptra gubernat
In te plus meriti plus quoque iuris habet.
Quare age mandati pare Corbere tyranno
Pransus amica tui limina Regis adi.
Ecce nitent verni purissima lumina solis
Et clarum rutilans explicat aura diem.
Rura per et riguos laeti spatiabimur amnes
Tu comites nobis quos potes ante para.
Sed comites non praefractos nec fronte severos
Sed faciles apta dexteritate viros.
Qua vergunt prono Pegnesia flumina lapsu
Ibimus, ipse locum coniice deinde, vale.