# Operum farragines duae 10.46

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, IACOBO SCHONSTETERO DISCIPULO SUO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/10.46

Quod petis, auxilio iam te nullius egere
Testantur verus quos Iacobe facis
Talia namque tibi cum dictent carmina Musae
Qualia Pieria cantet Apollo chely
Quid petis auxilium scribenda in carmine nostrum?
Hoc quoque iam dudum si quod habemus, habes.
Tu modo Pieridum sic ludere perge sub umbris
Dum tener aetatis flos viret iste tuae
Venturamque tuo capiti iam necte coronam
Quam nequeant longi comminuisse dies.
Haec tibi maturo semper florebit honore,
Tunc etiam cum te cana senecta premet
Tempore non ullo nam vivida Musa senescit
Imberbem Phoebum sicut et esse vides.
Vis igitur, vis vitae omnes florere per annos
Ipse tui Musas tempore veris ama.
Sed facis et non es nobis hac parte monendus,
Iam satis appositum mens tua calcar habet
Perge modo et nostro contemptas tempore Musas
Nullius impulsu deseruisse voles
Tempus erit quo te possis gaudere secutum
Consilia haec Hessi qualiacumque tui
Isto te interea figentem in pulvere gressus
Si libet, ad Musas dux eris ipse tibi
Ecce vides per nos monstrata cacumina montis
Quem petis, hoc tantum nunc tibi restat iter.
I modo nec dubita magnos superare labores
Non eris Aonii gloria parva chori

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
