Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER Quintus, AD LUCAM MYSNERUM SUUM
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 10.48
Unproofread scanNot analysed yet
Si quid amicitiae nostrae comes unice Luca
In te nos iuris si quid habere putas
Sed quod amicitiae non laedat iuris honorem
Polliciti memorem te decet esse tui.
Non quia promissi possis hac lege teneri
Quam transisse tibi debeat esse nefas.
Sed quia nunc discas sub Regibus esse tyrannis
Laedere quos eadem sit ratio et facere
Hoc simul imperii nostri pro iure iubemus
Vespere ut hoc hodie nos adiisse velis.
Aurea visurus condentem lumina solem
Illum vidisti quem stupefactus heri