Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 11.1
Unproofread scanNot analysed yet
ET SI NOSTRA BONIS non sunt satis aequa camenis
Tempora, et ingeniis nullus habetur honos.
Quando tot obscurant doctos mala nomina, sed quae
Nomina posteritas nulla probare queat.
Qui sibi splendorem Musis peperere fugatis,
Per scelus invento quod modo nomen habent.
Si tamen exsistat studiorum verus amicus,
Hunc tu, ni lateat, posse manere putes?
Heu male compositos per inertia tempora mores
Ergone stultitiae non modus huius erit?
Sed tamen haec inter fatui studia improba vulgi,
Non patitur laudes fama perire tuas.
Nec minus hoc tristi tua gloria tempore floret,
Quam si sint studiis praemia iusta bonis,
Quod tibi de studiis nomen Bilibalde paratum est
Invidia salvum iudice nomen habes.
Et cum multa orbi dederis documenta tuarum
Virtutum, linguae, pectoris, ingenii.
Cunque tot a populo passim tua scripta legantur,
Et vacet in laudes utraque lingua tuas.
Non levis illa meam subit admiratio mentem,
Cur mihi sis totus cognitus ante parum.
Novimus eloquii praestantem laude pedestris,
Et lingua quidvis Attide posse loqui.
Novimus ingenio callere mathemata miro,
Et quicquid Sophiae totius orbis habet.
Expediisse sacri scrupulosa volumina iuris,
Utilibus nulli cedere consiliis.
Hactenus haec orbi de te sunt cognita, nobis
Pars ignota tui maxima pene fuit.
Quod bona tam facili deducis carmina vena,
Ista me poteras parte latere tui?
Vidimus, ut ratio constet tibi carminis huius,
Quales Durero solveris inferias.
Funebres vidi, dii qualia carmina, Musas
Impia Durero fata fuisse queror.
Quae quia tam faciles tibi sunt in carmina, quid ni
Laudibus accedet splendor et iste tuis?
Quid tua ceu lucem fugiat tam sola vagatur
Pieris, in scena digna patente legi.
Musa coronatis spectari digna theatris,
Non ita diffidens debuit esse sibi.
Et nisi, quod nolim, populo sese invidet ipsam,
Ingrata est nimium dotibus ipsa suis.
Adsere nunc ergo residem vir docte camenam,
Adsere et in populo fac tua scripta legi.
Multa quidem populo passim tua scripta leguntur,
Carmina de multis pauca fuisse voles.
Quare age quae nostro funebria ludis Apelli,
Da rogo cum nostris carmina posse legi.
Nos iterum dabimus quae scripsimus ante legenda
Pluraque iudicio sed statuenda tuo.
Te duce nostra suos acquirent scripta favores,
Nec te nostrorum forte pudere potest.
Accedent aliorum etiam, sed qualia possis
Ferre novos tumulos inter et ante legi.
Vive decus patriaeque tuae praesentis et aevi,
Dotibus ingenii vix habitura parem.