# Operum farragines duae 12.11

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., FORIBUS SCHOLAE MARTIBURgensis affixum.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.11

Carmina desidibus nuper properata Camenis
Edideram, toti pauca legenda Scholae
Quae quia per totam sine me vulgaverat urbem
Qui descripta typis ista legenda dedit.
Nunc alia ratione, alio ubi carmina sensu
Haec damus, ut ne bis una eademque legas.
Utque scias nostrae quae nunc sententia menti
Insideat, quod sit quod meditemur opus
Cras ubi purpureos aurora reduxerit ortus
Nonaque iam clarum fecerit hora diem.
Pauca tibi in nostrum praefabimur orsa laborem
Quae nunc est humeris res obeunda meis
Quam vicina novo Pomaeria nomine signant
Illa domus nostri prima laboris erit.
Haec tibi nunc rerum pubes studiosa bonarum
Duximus officio significanda brevi
Nos ubi Lanicolae sors insinuaverit urbi
Plenius, e nobis commoda plura feres.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
