Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., Domino MATHEO HERDENIO IUREconsulto.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.14
Unproofread scanNot analysed yet
Docte sacras Latio leges vestire lepore
Seu libeat patrii …ore loqui
Quid tibi nunc isto referam pro munere grates
Quo te sum factus iudice dignus heri
Venatus lepidos per Musica prata lepores
Quid lepores mittis docte Mathee mihi?
Qui tibi nec lepores possum nec mittere dammas
Desine, sedulitas nil habet ista lucri.
Si tamen hoc spectes quia verba remittere possim
Atque aliquod verbis pondus inesse putas
Isto vincemus locupletes nomine Croesos
Non aliquis vincet munera nostra Midas
Non tamen iccirco mihi non donatus abibis
Atque aliquo certe munere noster eris
Quod mihi quodque tibi qua sit ratione futurum
Hoc totum melius saecla futura scient
Ne tamen ingratus videar tibi, neve tacendo
Suspitio fastus arguat ulla meos.
Te precor occiduas ubi crastinus ibit ad undas
Lucifer, et quartam traxerit hora notam
Huc age frugali cenae conviva futurus
O propriis meritis saepe rogande, veni.