# Operum farragines duae 12.16

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., IN LIBRUM CORVINI AD Dominum FIcinum Cancellarium. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.16

Heroum si grata tibi Ficine feruntur
Munera, si regum qualiacumque probas
Cur non huius ames velut aurea dona libelli
Quem dat amicitiae dextra benigna tibi?
Quem tibi Corvini studiis labor auctus honestis
Regis ab aethereae protulit arce domus
Hunc nisi et argento meliorem credis et auro,
Te quoque cum populo vana probare putem.
Sed quia te novi talem qui frivola spernas
Omnia, qui Christi dogmata vera probes.
Non metus est quin hunc etiam digneris honore,
Quo consuevisti cetera ferre, librum
Ille tuae quoniam pars non levis addita famae
Iudicio debet carior esse tuo
Nec dare quod posset melius Corvinus habebat
Nec melius quicquam tempora nostra ferunt.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
