Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., HERMANNO SCHELO DANO EQUITI.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.17
Unproofread scanNot analysed yet
Natales Hermanne tuos virtutibus aequans
Inde decus famae nobilioris habes
Accipe promissum fidi tibi munus amici
Vix aliquo dignum muneris esse loco
Sed quia tu spectare soles quo pectore dentur
Non quam sint pretio munera missa gravi
Hic quoque spectabis candoris imagine cygni
Numquid in hoc animo candor inesse queat
Sed quia fama viret numquam moritura Poetis
Hic viridem laurum sub pede calcat olor
Haec mihi florentes tribuerunt stemmata Musae
Gloria nobilior non aliunde venit
Te quoque ne dubita carissime Schele perennem
Grata tuis meritis vivere Musa dabit
Vive brevi melius nostris celebrande camenis
Nunc tibi scribentem vix brevis hora tulit.