Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., MATHEAE CAPELLAE SUO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.19
Unproofread scanNot analysed yet
An nisi venisset supplex tua voce rogantis,
Aemula, non factum Musa tulisset opus?
Non ita, nos etiam nulla si voce vocasses,
Ad tua facturi limina eramus iter.
Ergo tibi reges aderunt ubi traxerit umbram
Ad summum decimae linea recta notae.
Tu modo sicut ais facturum prandia ponas
Sobria, nam nobis ebria nulla placent.
Non sumus …sed sobria turba poetae,
Unda sitim nobis non mera vina levant.
Haec tibi non opus est vera esse ut teste probentur
Quorum tu testis proximus esse potes,
Sicut enim geminae verissima somnia portae
Mittunt, sic certa sunt mea verba fide.
Quare age pro Baccho nobis Acheloia constent
Pocula, si verbis credis inesse fidem.
Sin secus Eulyriae plenos crateras aquai
Pone, decent nostras garrula verba dapes.