Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., INCLUTO MEDICO Domino GEORGIO Sturtiadae Erphurdiano.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.2
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnihil hesterna quamvis me nocte gravarint,
Deprompta e lacubus dulcia vina tuis.
Non tamen immemorem potuerunt reddere, tamquam
Tarda meam Lethes traxerit unda sitim.
Ac mea si Stygio quassarit tempora ramo,
Exicio venit qui Palinure tibi.
Non adeo mihi vina nocent tua docte Georgi,
Non adeo Musis sunt inimica meis.
Quin potius calidam stimulant in carmina mentem
Qua famam bibulus laude Cratinus habet.
Cumque corymbiferi nobis sint numina Bacchi,
Natura stimuli conciliante loco.
Quid mirum si tum Musis quoque digna canamus.
Cum Baccho et Musis pectora nostra calent.
Non igitur credes nobis oblivia Bacchum
Ducere, sed memores vera docere loqui.
Mittimus ergo tibi promissi scripta Sereni,
O vir Apollinea pluribus arte prior.
Miserat hunc nobis doctissimus ante Philippus,
Dum mea Paeonias Musa petebat opes.
Accipe non falsi grato leve munus amici
Pectore, saepe etiam munera parva iuvant.
Tu quoque ne gratis dederim, mihi mitte vicissim
Vina sed e vetulis faecibus usta. Vale.