# Operum farragines duae 12.20

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., AD Dominum GEORgium STURCIADEM IOCUS.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.20

Caede boves, adole pingues holocausta per aras
Apparet eximias crassa culina dapes.
Omnia pulveribus niteant condita Sabaeis
Pixidas evacuet Pharmacopola suas.
Persarum superent epulas tua prandia regum,
Nunc valeant Siculae pontificumque dapes.
Rex conviva tibi veniet, quo ditior alter,
Iam dudum Phrygios non fuit inter ….
Quo neque si vivat Morychus sapientior esset,
Nec satis auriti tibia rauca Midae.
Quare age Sturtiadum decus immortale Georgi
Disce voratrices regibus esse gulas.
Praeterea ne vina tibi suavissima desint,
Disce tuis bibulas regibus esse gulas.
Magna pares igitur magno convivia regi,
Est aequum magnis magna parare. Vale.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
