# Operum farragines duae 12.29

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., Domino GEORGIO STURTIADAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.29

Si quae stabat heri tibi adhuc sententia constat
Ut videamus opes quas tuus hortus habet
Delitias horti placidas et verna petamus
Gaudia, quae vitreo lambit Hiera vado
Et licet exiguo spatium breve clauseris horto
Alcinoi debent vincere ruris opes
Haec hortis meliora ferent Cynareide nati
Hesperidum dotes iam tua rura ferent
Nec nos carminibus vincet qui iussit in hortis
Hellespontiaci scripta nefanda legi.
Ergo tuum venio Musis comitatus in hortum
Tu bibulis tantum dulcia vina para.
Quod te si Zephyris violentior aura moratur
Cras aliquis forsan mollior Eurus erit.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
