Latin · Hendecasyllable
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., CLARISSIMO VIRO Domino IOANNI FICINO Cancellario Hessiae
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.30
Unproofread scanNot analysed yet
Quamvis pluribus esse te gravatum
Norim turbinibus negotiorum
Si Ficine tamen vacabit Hesso
Momentum breve temporis pusilli
Hoc Hesso precor ut tuo rogatus
Impertire velis, tuique nolis
Adventus mihi gratiam negare.
Nam quod veneris hoc heri sciebam
Et tecum bonus ille noster, olim
In magnis …peritus undis
Auro, non modo piscium, repletis.
Sed fessos quia de via putabam
Et iam tempora noctis appetebant,
Quis me non merito improbum vocasset
Si vobis gravis esse tunc tulissem.
Nunc Ficine igitur decus tuorum
Et gentis, patriaeque principisque
Da tempus breve si vacabit Hesso
Quod si non vacat interim valebis
Et nostri memor, hoc amanter ausum
Recti, pectore consules amico.