Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., Domino IACOBO A TAUBENHAIM
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.35
Unproofread scanNot analysed yet
Cum tua non uno virtus praecone feratur
Nobilis, o gentis laus Iacobe tuae.
Cum sit imaginibus domus incluta, cuius honori
Natales debes vir memorande tuos.
Cum tibi sit felix facundae gratia linguae
Cum gravibus vincas Nestora consiliis
Hoc tamen ingenuas quod amas et respicis artes
Te proavos merito collocat ante tuos.
Quod spectas quis honor, quae te post fata sequatur
Quae sit in aeternos fama, futura dies
Crede mihi virtus haec est quae laude perenni
Debeat et caelos et super astra vehi.
Ergo tot Aonidum cultores inter, et Hessum
Praeconem laudis fer precor esse tuae.
Interea fidei signum breve carmen habeto
Dum tibi se totum nostra Thalia parat.