# Operum farragines duae 12.5

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., Magistro HENRICO DUCI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/12.5

Inclute dux et amicitiae comes unice nostrae,
Cui mea sunt solida pectora iuncta fide.
Si tibi quae possem persolvere nulla negavi,
Si fuit officii pars tibi fida mei.
Huc venias decimam cum linea conteget umbram
Non bona sumpturus prandia, lauta tamen.
Sic tibi conditio cedat pulcherrima ludi,
Cuius honorifica munera sorte geres.
Sic tibi sit facilis qui pulchrae praesidet Halli,
Quo nihil eximius Teutonis ora videt.
Sic in amicitia tibi sint coniuncta perenni
Omnia ridentis pectora blanda Croti.
Nam quia diversas abituri accingimur urbes,
Quod reliquum est una temporis esse decet.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
