Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER SEPTIMUS., DOmino IOANNI FICINO CANCELLARIO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 12.7
Unproofread scanNot analysed yet
Venimus Hessiaci tandem vaga flumina Lani,
Unde absunt patriae non procul arva meae
Quae puer annorum vernans in flore reliqui,
Nunc repeto verso sidere pene senex.
Scilicet et rerum fuit haec fortuna mearum,
Et seriem fati vincere nemo potest.
Tu nunc praecipue nostris Ficine camenis.
Tu mihi nunc resona saepe canende chely.
Nunc tibi in hanc patriam deductas adsere Musas
O vir ab hoc animo non habiture parem.
Hoc animo quo iura Scholae nunc adseris huius,
Adsere qua debes omnia nostra fide.
Et me magnanimum, sicut facit, ante Philippum
Laudis amatorem sis memor esse tuae.
Certe ego, fata sinant et fati maximus autor,
Hic etiam patriae pars quota laudis ero.
Si potui externos meritis ornare Penates,
Invideam patriae cur decora ista meae?
Quae me nunc reducem vultu exhilarata sereno,
Excipit, in laeto ceu positura sinu.
Tu modo praesidium reducis Ficine Thaliae,
Digneris rebus dexter adesse meis.