Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., CASPARI SUO RUDOLPHO
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.11
Unproofread scanNot analysed yet
Auritum leporem venatus in Hesside silva
Quae spectat patriae proxima rura meae.
Te rogo si tenuis non spernis vilia cenae
Fercula, ne nobis esse gravere comes.
Nos Cererem tu vina bibes poscamque rubentem,
Quam crudis acinis, arbuta mista coquunt.
Me mala, rumpentis praecordia, poena catarrhi
Infestum, et longo tempore tussis habet.
Flumina flegmatici despumant guttura puris,
Esse queat febris nulla molesta magis.
Quamquam vix aliqua est sine febre molestia talis,
Monstrant vicinam tabida signa …
Non igitur metues magnos crateras ab Hesso,
Qui velit, hoc, nolit, tempore pauca bibit.
Quare pars animae Caspar carissime nostrae,
Te manet ad quartam cena parata mihi.
Duc tecum thalami sociam, nam forte Capella,
Hospes cum cara coniuge noster erit.
Quod si frons Nigidi non sit nimis obsita rugis,
Finem …tertius ille dabit.