# Operum farragines duae 13.18

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., IOANNI ALGESINO GRONINGENSI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13.18

Cum sis moribus elegans, et omni
Purus crimine quod queat videri
Veram dedecuisse castitatem
Ut Phaedrae superare te loquatur
Privignum vaga fama, sed bilinguis
Dic quaeso mihi dulcis Algesine
Per Musas rogo dic, quid esse dicam
Quid causaeve subesse suspicemur
Quaesitus totiens quod inveniri
Aut non vis, non potes. Quid ergo est
Causae? scilicet hoc, quod urbe tota
Erras, curris, obambulas, vagaris
Notus per plateas et angiportus
Omnes, per fora, templa, tecta, vicos
Formarum catus elegantiarum
Spectator, sed et impudens adulter
Matronarum, agitator, et puellarum
Assectator, amator, et probator
Quorum si male nominum pudet te
Vel consiste domi, vel inveniri
Nobis incipe, perge, et assuesce
Aut haec dilue dicta, vel fatere.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
