Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII., IOANni STYGELLIO SUO.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 13.5
Unproofread scanNot analysed yet
Sic tibi Pieridum comes indevicte Stygelli,
Talis perpetuo tempore vena fluat.
Sic tibi sint faciles, ut sunt in carmina Musae,
Sic tibi larga sitim Phocidos unda levet.
Ut tu nostra probas, ut nos miraris, et Hessum
Esse aliquid, quamvis sit nihil ipse, putas.
Solus enim gelidam venienti Chalcida nuper
Porrigis exhibita carmina blanda manu,
Solus et exsulibus, ut sunt hoc tempore, Musis
Visus es, officio quo potes, esse pius.
Primitiis applaudo tuis, grataeque Camenae,
Quae tibi venturo tempore qualis erit?
Quae cum iam multos aequet superetque poetas
Quid faciet si te longa senecta manet.
Vere tuo tali qui flores indole, quantos
Autumno fructus adveniente dabis?
Sed tamen haec alias, nunc scribere plura volentem
Hinc alio versam traxit Apollo manum.