# Operum farragines duae 13

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER VIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/13

Candidus et docilis quod sis Hieronyme monstrant
Et flos et volucris signa paterna tibi
Nam flores alios candore ut lilia vincunt
Est alias docilis Psitacus inter aves
Quam bene conveniunt viridis color, et color albus
Hic lilii, virentis ille Psitaci
Candor inest animo, docilis viret ingenii vis
Tam pascit hic animum color quam lumina
Quae quia signa tenes Hieronyme gentis avitae
Non denigras tuum sed illustras genus
INsidens albo volucris viridissima flori
Baumgartnere tui … est animi
Flos, avis, haec docilis, candore illa omnia vincens
Te studio atque animo vincere cuncta docent
Psitacon et florem tibi Baumgartnere parentes
Tam puto non ipsi, quam tribuere Dei
Alba, loquax volucris, calcat pede lilia utroque
Ad Musas propius quid precor ire queat?
Candida Musarum sunt pectora, garrula vox est
Baumgartnere tibi Phoebus utrumque dedit
In viridem flori sidentem psitacon albo
Baumgartneriadum signa paterna vides
Candida libertas et liber ad omnia candor
Quod tibi sint monstrant … et volucris

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
