Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., IN PLUTUM ARISTOPHANIS A Thoma Venatorio versum.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.11
Unproofread scanNot analysed yet
Auribus ut placeant Graiorum versa Latinis,
Res est difficili plena labore dari,
Praecipue numeros numeris qui reddere possint
Crede mihi paucos tempora nostra ferunt.
Quamquam sunt etiam multi qui fortiter audent
Carmina Romano vertere Graeca sono.
Cum tamen exhibeant nil quam quod fortiter audent,
Praestitit audaces forte fuisse minus.
Non tamen ergo sua fraudandi laude fuerunt.
Qui bona de Graiis nostra dedere bonis,
Sic Venatoris Romano carmine Thomae
Iam loquitur noster factus Aristophanes.
Non equidem totus, nec enim fuit utile totum
Vertere, quod melius comica Graeca sonent.
Hoc tamen ingenii specimen dedit utile Thomas,
Forsitan exemplum si placuisse queat.
Tu cui caecus erat prius et sine lumine Plutus
Aspice, num sumpta luce videre queat.