# Operum farragines duae 14.13

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., AD GEORGIUM HALOANDRUM.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.13

Si quid Haloander sacratis legibus oci
Subtraxisse queas, ista prophana vide,
Non quia sint adeo sacratis dissita, ut ore
Hoc Musae possint erubuisse loqui.
Sed quia funebres imitantia carmina luctus,
Laetitiae cultus non habuere suae.
Nec tu Pieridum nunc es novus incola regni,
Cognita iamdudum Castalis unda tibi est.
Non opus ergo meas tibi depinxisse Camenas,
Quas satis ex ipso nosse colore potes.
Quod si forte tibi minus haec legisse vacabit,
Hoc satis est, oculo transiliente vide.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
