# Operum farragines duae 14.3

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., Domino CHRISTOPHORO COLERO Viro Consulari Norico.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.3

Non te digna quidem, sed qualia munera possum
Mittere, quaeso hilari fronte Colere feras.
Qui cum sis merito sacri pars magna Senatus
Et doctis faveas doctus et ipse viris
Non metus est ne despicias haec vilia, neve
Displiceant animo carmina nostra tuo
Quamquam autem exsulibus nulla est hoc tempore Musis
Gratia, conveniens non ea caussa tibi est
Te studiis Musae puerum fovere benignae
Te tulit in molli gratia blanda sinu
Nimirum quia nostra probas tua sacra retractas
Et studia haec dextro nostra favore iuvas
Macte vir ingenio, atque animo dignissime tali
Debetur meritis gloria vera tuis
Et nisi vana animum veri delusit imago
Incluta per Musas fama parata tibi est
Nam cum tot superent nostrae praeconia Musae
Quae cecinere bonos, quae cecinere malos
Cur mihi non aliqua virtus tua laude feratur?
Mendacem virtus non habitura notam.
Nunc lege tristantis funebria carmina Musae
Tristia nunc, alio tempore laeta leges
Cum tamen haec inter Bilibaldi occurret imago
Et pia Nucelii fata, probabis opus.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
