Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., Domino THOMAE GRANMERO REGIS ANGLIAE Legato.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.30
Unproofread scanNot analysed yet
Magne vir et certe meliori digne Thalia
Quae memoret laudi carmina digna tuae
Quaerere praecipuo cur me digneris honore
Caussa satis praesens, cum libuisset erat
Quod ni praecipuis clarus virtutibus esses
Non esset meriti gratia tanta tui
Quod nisi tam magno Regi carissimus esses
Non esses patriae gloria tanta tuae
Quas quia tam raras generoso in pectore dotes
Quod quia tam meritis nobile pectus habes
Dignus Homeriaco Thoma Grammere fuisti
Carmine, nec Musa tam titubante cani
Dispeream tamen et cunctos extinguar in annos
Ni tua perpetua nomina laude feram
Et tua Germanum non nesciet Anglia vatem
Anglia Germani sanguinis alta domus
Nunc non passa fuit brevis haec angustia longum
Scribere, et hoc quod habes vix rude carmen erat.