# Operum farragines duae 14.6

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., AD EUNDEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/14.6

Pro bene vestito Fabio Ioachime poetam
Mittimus investem nos tibi Simichidam
Non male vestitum tamen illum, Doride palla
Sed Latia tristem semiferumque toga
Qui tamen hoc etiam quod de Sybaritide terra
Venerit in silvas Romule Thybri tuas
Parte bona debere tibi Ioachime fatetur
Non ita nullius nomina frontis habet
Iure igitur peregrinatus fer pascua mecum
Romula, Secaniam te duce rursus adit.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
