Latin
HELII EOBANI HESSI SILVARUM LIBER NONUS., Domino IOANNI MYLIO IUREconsulto.
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 14.7
Unproofread scanNot analysed yet
Nudarum Chorus ille gratiarum
Blandarum Chorus ille ineptiarum
Pictarum ille chorus facetiarum
Seras convenimus ad lucernas
Sed serae tamen ante quam lucernae
Accedantur, in arce regis Hessi
Regis non per inepta gloriosi
Regum nomina perditissimorum
Sed per mustea regis ebriosi
Bacchi munera delicatiosi
Quare care Myli tuum vocamus
Tam carum caput, fidele pectus
Ad seras, et ad ebrias lucernas
Ponemus tibi nobilis ferinae
Partem, Calidonidosque propinqua
Missam indagine vepribusque silvae
Et nil praeterea, sed ipse tecum
Adduces breve symbolon, quod isto
Pacto conveniemus, ut luamus
Et vino simul et vacante mensa
Quicquid perdiderint et haec et illa
Quaeris nomina forte, Quaestor, Hessus
Hoepellus, Stibarusque Micalusque
I nunc esse nega chorum facetum.