# Operum farragines duae 2.0.2.1-44

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., lines 2.0.2.1-2.0.2.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.1

CUm iaceant tristes hac tempestate Camenae
Nec ferat optatam tristibus ullus opem
Ausus es afflictis tamen esse fidelis amicus
O decus et gentis gloria Paule tuae
Et cum te tituli decorent et stemmata avorum
Et sit imaginibus splendida tota Domus
Plus tamen hinc quod amas non ficto pectore Musas
Crede mihi verae nobilitatis habes
Quae magis abiectae quo sunt et honore carentes
Hoc potior laus est has coluisse tibi.
Cum vel honoratas soleant pars maxima vulgi
Spernere, nec dignas ducere laude sua,
Praecipue clari quos gloria sanguinis inflat,
Et quorum validae facta tuentur opes.
Cum tibi sint et opes, cum sis et sanguine clarus,
Nec tamen has partes deseruisse queas.
Dignus eras cui perpetua de fronde coronam
Inciperent nostrae nectere Pierides.
Et cum nos etiam praeconia nulla merentes,
Laudibus immodicis per tua scripta vehas.
Cum decores nostras non tantum laude Camenas,
Verum etiam immeritis aurea dona feras.
Dignus eras quem cognato sibi nomine dignum
Inciperent nostrae ducere Pierides.
Incipiunt, iamque aeternos meditantur honores,
Quos tibi pro meritis inclute Paule ferant.
Utque tibi quondam faciles iuvenilibus annis
Inque sinu fotae saepe fuere tuo.
Sic tibi nunc cupiunt aucto melioribus annis
Non aliquo tantum displicuisse modo.
Quas igitur tecum primis Heroidas annis
Lusimus, has tecum restituisse libet.
Nam quia tunc cultus ignoravere decentes,
Et data vix natis forma sine arte fuit.
Ergo vagas patriam revocatas nuper ad arcem
Imbutas cultu iussimus esse novo.
Ut quemcumque leves inde egrederentur in orbem
Veste placere iterum candidiore queant.
Et nimium, quamvis lascivia sumpta deceret,
In forma vicii luxuriante fuit.
Ergo nimis longae fluitantia syrmata vesti
Visum erat artifici praesecuisse manu.
Quaeque nimis laxae velabant corpora pallae
Dempsimus, et longae pendula texta stolae.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
