# Operum farragines duae 2.0.2.45-88

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., lines 2.0.2.45-2.0.2.88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.0.2.45

Responsura habiles contraximus omnia ad artus,
Forma prior castis non satis apta fuit.
Ordine deinde alio discretas ire puellas
Iussimus, et proprium quamque tenere locum.
Namque ita confuse prius et sine legibus ibant,
Ut foret incerti gratia nulla chori.
At mea nunc triplici discrimine turba puellae,
Audaces populo plena theatra petunt.
Prima loco positas vulgo subsellia praebent.
Quas Evangelii littera testis habet.
Alter habet mistas vero falsoque sorores,
Tertius (ut fama est) omnia falsa locus.
Non ita falsa tamen nequeant ut vera videri,
Veraque si quaedam dempseris, esse queant.
Nam rudis historiae mala somnia miscuit aetas,
Diraque pro vero corpore monstra tulit.
Sic mihi mista tamen genus hoc sunt omnia veris,
Ut prodesse magis quam nocuisse queant.
Qui prius ergo vagi fuerant et in ordine nullo,
Iam fiunt ista tres ratione libri.
Praeterea maculas quas invexere notantum
Aere novo, nostrae seposuere manus.
Nos quoque natura nimium iuveniliter usi ,
Scripsimus, audaci multa linenda manu.
Quae tamen ut veniam, quia sunt revocata, merentur,
Sic eadem vitio non caruisse pudet.
Dum tamen ingenui non sint ea signa pudoris
Frivola, me certe depuduisse decet.
Nam sua qui vere possunt errata fateri,
Se venia dignos qualibet esse docent.
Has igitur tali reparatas arte puellas,
Virtuti offerimus candide Paule tuae.
Ut qui virginibus semper comes esse Camenis,
Et solitus nugas sis adamare meas.
Hae tibi non cultas Musas Heroides aequent,
Musarum possint sed tamen esse loco.
Pieridum veros coluisti semper honores,
Haec sunt Pieridum pignora vera tibi.
Qua colis ergo sacras et adhuc tua numina Musas,
Cur non hic habeas Musica scripta fide?
Accipe vicina reduces a morte puellas,
Ingenio lusus convenit iste tuo.
Nam quia Musarum puer enutritus in umbra,
Numina nunc etiam non puer ista colis?

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
