# Operum farragines duae 2.3.45-90

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA MAGDALENA IESU CHRISTO., lines 2.3.45-2.3.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.45

Namque quis ista videns dirae nova nomina mortis,
Plorantes rigido non secet ungue genas?
Territa neglexit leges natura suetas,
Morte tua, quando est nostra redempta salus.
Sol rubuit faciemque atro velavit amictu.
Informis medio nox erat orta die.
Omnia tunc stabili stupuerunt sidera caelo,
Vix etiam, misere quassa, resedit humus.
Per sua demissi ceciderunt culmina montes,
Saxa procul querulo dissiluere sono.
Multaque quae trepidum sunt visa horrenda per orbem,
Non tulit imparibus littera nostra modis.
Condoluit natura tuae rex optime morti,
Et merito, quia tu conditor huius eras.
Sed mihi quo maesti scripturae gaudia versus,
Tristia cum fuerint victa referre iuvat?
Tristia vicisti victorem mundus adorat,
Et solvit meritas terra redempta vices.
Non satis Eoos Aurora reduxerat ignes,
Vixque novum tremulo lumine mane fuit.
Nobilibus sumpsi pretiosa alabastra venenis,
Exanimes artus ungere cura fuit.
Forte duae mecum, cognominis utraque nostra est,
Gaudebant Comites illius esse viae.
Venimus ad clausi nuper loca nota sepulcri,
Deiectum grandi pondere marmor erat.
Ecce sed a dextris, dubitantibus omnia nobis,
Ignoti visa est forma stupenda viri.
Candidior nivibus vestis, coma purior auro,
Plurimus in pulchro lumine fulgor erat.
Constitimus, subitaque retro formidine lapsas,
Talibus impavidas vocibus esse iubet.
Lugentes Mariae nihil hic timeatis, Iesum
Quaeritis, est isto visus abire loco.
Rura prior Galilaea petet, sic ante monebat.
Dicite ut haec Petrus discipulique sciant.
Haec ita laetifico de te sermone locutum
Nescio, sed stupidas deseruisse puto.
Ipsa quidem nimio confusa timore resedi,
Praebuerant maestum frigida saxa thorum.
Namque ut erant longo nova gaudia mista dolori,
Laetitia hinc lacrimas aedidit, inde dolor.
Certe ibi dum comites fugientes assequor, aut te
Vidimus, aut oculos lusit imago tui.
Vidimus at certe, nec enim tetigisse, nec ante
Somnus erat, sacros procubuisse pedes.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
