# Operum farragines duae 2.3.91-134

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA MAGDALENA IESU CHRISTO., lines 2.3.91-2.3.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.3.91

Gratulor applaudoque tuae super omnia palmae,
At dolor a vultu peior abesse tuo est.
Dum licuit dulci obsequio te Christe colebam,
Unaque te requies posse videre fuit.
Testis Martha soror quam te constanter amarim,
Quo se desertam tempore questa tibi.
Dicebas memini, nil te res ista moretur,
Electa felix est tua parte soror.
Iesu noster amor, iam non moriture redemptor,
Iam non mortali carne vidende veni.
Langueo ut aestivis exustum solibus arvum,
Areo ut in sicco quae sitit herba solo.
Nunc mihi quot soles abeunt, tot metior annos,
Mensis habet spatium quaelibet hora mihi.
Nunc desiderio, iustisque doloribus angi
Nunc didici vero quid sit amore capi.
Ibimus, est animus, Galilaeaque rura petemus,
Sed tamen hic nobis ante videndus eras.
Arva patent oculis vigilantibus obvia, caelum
Metior, at nulla spes mea parte venis.
Iamque abiere decem, tantum non saecula, luces,
Quas, quia sunt, potui dicere paene cruces.
Nec tamen appares, et nos te Christe volentes
Quaerere, nemo viam quae sit eunda docet.
Reddita testatur mundus tua signa renascens,
Gaudet et in reditu quicquid ubique tuo.
Nunc iterum spondent Solymi sua balsama colles,
Hierichus vernas exhibet alta rosas.
Verna Cupressiferae praetexunt pallia silvae.
Ornat Idumaeum florida palma nemus.
Nubifer aestivos aperit Carmelus honores.
Botrifera Engaddi vitis opacat humum.
Cuncta tibi redeunt, tecum simul omnia surgunt,
Nos sine laetitia, nos sine honore sumus.
Auctor ubi es, rerumque potens reparator Iesu?
In melius versi temporis auctor ubi es?
Vicisti, mors victa iacet, victamque fatetur,
Iamque triumphatas porrigit illa manus.
Victor ubi es? nec enim miserae te invenimus usquam,
Quaesitus longo tempore victor ubi es?
Dum queror ac mecum doleant, nisi falsa notavi,
Flexerunt tremulum lilia maesta caput.
Frigida pendentes commoverat aura capillos,
Respicio, nullus post mea terga fuit.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
