# Operum farragines duae 2.4.175-218

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.175-2.4.218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.4.175

Hic quoque qua poteras miseram pietate, iuvabas
Egressus dirae limina nota domus.
Quis meminisse queat dirae scelera omnia noctis?
Non satis est tantis ulla querela malis.
Quot gelidae aestivis errant in montibus umbrae,
Quot matutino gramina rore madent,
Tot mea presserunt lacrimosi corda dolores,
Illa quae cladem nox mihi prima tulit.
Nox Acherontaeis intempestivior umbris
Nox tamen in curas non satis ipsa meas.
Tristior in nostras lacrimas successit Eous,
Et peiora novum vulnera mane tulit.
Vix caput extulerat trepido sol territus orbi,
Maestus in attonita perstrepit aure sonus.
Qui nova credentem populum per signa fefellit,
Qui se praesentem dixit adesse Deum.
Qui sua praetulerit sanctae ludibria legi,
Quem pro lege iubet Praesul uterque mori,
Rite coronatum Praeses Romanus Iesum,
Damnat ad extremam iustior ipse crucem.
Parcitis immeritae pubes Iudaea parenti,
Sic ego sic vestra voce levanda fui.
Hoc erat officium matri praestare relictae
O etiam veteri durius angue genus.
Et iam tota cohors portis erumpit apertis
Impositam collo baiulat ille crucem.
Qua licet usque sequor te solo tuta ministro
In latebris comitum cetera turba fuit.
Attamen et mecum quaedam venere sorores
Sed gravis has longe iussit abesse timor.
Non satis ipse oneri quoties cecidisset, amare
Vapulat, infecta surgere iussus humo.
Tacta rubebat enim, vestigiaque ipsa tenebat
Sanguine quae fuso fecit utrumque genu.
Quid facerem? totiens iacui iam frigida, flevi,
Nunc quoque, si quaeras: quid facit ista, fleo.
Quasque legis toto multas in carmine mendas
De lacrimis factas noveris esse meis.
Ventum erat interea mortis loca ad alta, paratae
Ecce sudes, clavos, arma, flagella, crucem.
Tunc ego, vel nullos potui sensisse dolores,
Vel potui humani cordis habere nihil.
Sanguine iam roseo ligno sudante pependit,
Transiit effossum militis hasta latus.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
