Latin · Elegiac couplet
HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., MARIA IOANNI., lines 2.4.263-2.4.298
Eobanus Hessus, Operum farragines duae 2.4.263-298
Unproofread scanNot analysed yet
Aufferor, inque dies venientibus opprimor annis,
Plena quater vitae sunt tria lustra meae.
Nec mihi scire licet quid agas carissime rerum,
Credentes etiam fallere fama solet.
Nullaque quae possit de te tot euntibus annis
Littera, vel minimum dicere, visa mihi est.
Nec tamen hoc miror, tot enim maria inter utrumque
Forsitan ingratae causa fuere morae.
At tibi qui nostro saepe est in amore minister,
Omnia mandatis fert mihi plena tuis.
Hinc licet agnoscam quid agas, tamen omnia vellem
Plenius, et digitis scripta videre tuis.
Interea loquitur pro te tua littera nobis
Orbi, non soli littera scripta mihi.
Littera quae vestri testatur gesta magistri,
Usque sub extremum non peritura diem.
Quo sane mortale nihil meditare libello,
Sidera sublimi vertice summa feris.
Sicut ubi radios visu penetravit acuto,
Prima avium caelo proxima saepe volat.
Abdita vidisti divinae scrinia mentis,
Mystica quo nobis cena peracta loco est.
Illa utinam nobis non ultima cena fuisset,
Aut esset propera morte peracta mihi.
Sed tamen hoc cessit melius populoque redempto,
Et quibus est recto tramite cura sequi.
Differri haud potuit quod opus restabat agendum,
Qua bona sit causa nostra querela caret.
Tu si quando potes maestam solabere matrem,
Cur vacat officio dextera fida suo?
Damna fer interea sortis patienter iniquae,
Iam patria felix divite civis eris.
Nec dubita post paulo Ephesum tua templa redibis,
Donec ab his curis vivus ad astra voles.
Ipsa feram placide superantis taedia vitae
Quam precor ut paucis, qui dedit ille ferat.