# Operum farragines duae 2.5.135-176

Eobanus Hessus, Operum farragines duae, HELII EOBANI HESSI HEROIDUM LIBRI TRES: IAM NOVISSIME RECOGNITI ET CORRECTI., LYDIA PAULO., lines 2.5.135-2.5.176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/eobanus-hessus/operum-farragines-duae/2.5.135

Hos duce te quaestus, verissima damna, reliqui
Nuda prius, lucro facta beata novo.
Cuius et obstantes duce te nova signa per hostes,
Sumptaque pro Christo fortiter arma tuli.
Multa quidem vici nec vana pericula rerum,
Quae poterant ipsis pondus habere viris.
Quae, quia nulla meis debetur gloria factis,
Tot mala quod vici muneris omne tui est.
Tu potes extremi penetrare volumina caeli,
Praesentemque alta mente videre Deum.
Ille tibi quaecumque voles largitur et addit
Munera, ad exiguas non numeranda preces.
Illius exemplo miseros tibi cura iacentes,
Tollere et ad superas est animare domos.
Nec pateris quo tu periisti paene, perire
Vulnere, sed certa conditione iuvas.
Nemo quidem melius languenti consulit umquam,
Quam qui perniciem, quam levat, ipse tulit.
Hoc utinam videat qui se putat omnia Caesar
Cernere, qui nec se nec sua facta videt.
Terribilisque sacra stupefactus imagine vultus
Dicat, et hic tantus non putat esse Deos.
Quod non ille putat tantus quis credere possit,
Ille quod est verum forte putare potest.
Viderit hoc Caesar, quod non sperare licebit,
In patriam reditus iam tibi certus erit.
Sed prius, heu metuo, fluvios habitabit Oreas
Multaque per montes Oceanitis erit:
Quam sua destituant crudelem monstra Neronem,
Nominis o ipso vox metuenda sono.
Ergone te miseris sine fine carere necesse est?
Ergone non finem nostra querela feret?
Quin etiam nobis sperantibus optima, forsan
Adveniet mortis nuntia fama tuae.
Heu mihi si nostras quicquam tale arguat aures,
Cur ego praeterito fortis agone fui?
In talem superesse diem quid profuit, in quo
Hoc animi reliquum decidet omne mei?
Me timidam infaustae faciunt mala nomina Romae,
Visa precor celeres somnia ferte Noti.
Nunc tu quicquid agis seu dura negotia tractas,
Otia seu tuta dulcia mente legis.

---

Eobanus Hessus, Operum farragines duae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/hessuspriorfarrago_1.xml.
